- MILVUS
- MILVUSex accipitrum genere, magnitudine differunt. Notatum in his, rapacissimam et famelicam semper alitem nihil esculenti rapere unquam ex funerum ferculis, nec Olymipae ex ara. Ac ne ferentium quidem manibus, nisi lugubri municipiorum immolantium ostento, Plin. l. 10. c. 10. Nempe in funeribus cena lauta apparabatur olim, quam ad rogum delatam cum defuncto cremarent. Appuleius Florid. l. 4. Exclamavit hominem vivere: procul ignes amolirentur: rogum demolirentur, cenam feralem a tumulo ad mensam inferrent. Hincautem, uti et Olympiae, ubi frequens victima Iovi cadebat, ex ara, nihil rapere credebatur olim milvus, adeo alias notae rapacitaris, ut inde milvinam mensam dixerit Plautus in Menaechmis, Act, 1. sc. 3. et milvinas ungulas, in Pseudolo, Act. 3. sc. 2. Iidem videntur artem gubernandi docuisse caudae flexibus, in caelo monstrante naturâ, quid opus esset in profundo. Latent autem et ipsi hibernis mensibus, non tamen ante hirundinem abeunt, Plin. Ibid. Circaneam avem nominavêre Veteres quasi κυκλεύουσαν, quod oberret semper agros circando. Scaliger ad Tibullum. Coeterum in volatu ea hoc eximium habet, quod alia prope immotis in aere omniu avium diutissime libratur, ad horam integram, habet Budaeus: quod Itali aucupes tendere Galli planare vocant; elatâ namque paulisper alâ, motum aeris in reliquum corpus excipit atque ita sustinetur. Eâdem ave nulla alia volat altius. Martial. l. 9. Epigr. 55.Hinc prope summa rapax milvus in astra volat.Volando denique non faeile delassatur. Unde Persius de Victidio Sat. 4. v. 25.---------- arat Curibus, quantum non milvus oberret.Et Iuvenal. Sat. 9. v. 54.---------- cui tot montes, tot praedia servas Appula, tot milvos inter tua pascua lasses.Propterea Gap desc: Hebrew Hebr. a verbo Gap desc: Hebrew, quod volare est. Vide Levitici c. 11. v. 14. ubi quartô locô inter immundas aves recensetur et ad h. l. Bochart. Hieroz. Part. Poster. l. 2. c. 7. Ab zac ave navigandi artem dedicisse Veteres videbimus infra voce Volatus: Eandem capiendis leporibus vulpibusque assuesieri, diximus supra, ubi de Aucupio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.